라틴어 문장 검색

Principio nequeunt ullius corporis esse sensus ante ipsam genitam naturam animantis, ni mirum quia materies disiecta tenetur aere fluminibus terris terraque creatis, nec congressa modo vitalis convenientes contulit inter se motus, quibus omnituentes accensi sensus animantem quamque tuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:2)
maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, frigida quem semel est vitai pausa secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:16)
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 14:1)
Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:1)
Ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque et duros mille labores Rege sub Eurystheo, fatis Iunonis iniquae,
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 14:2)
disiecitque quidam volunt fulminum genera quattuor esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 431)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
disiectam Aeneae t. v. a. c. hic ostendit Aeolum omnia Iunonis praecepta complesse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1281)
'aut age diversas et dissice corpora ponto' 'disiectam Aeneae toto videt aequore classem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1283)
non enim longe erant ab Italia, cum tempestate disiecti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2524)
ex qua ortus eodem nomine Aeneas classem Agamemnonis est adgressus hieme disiectam, cui se feruntur iunxisse hi, qui Cretam secesserant deserto Agamemnone:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1334)
hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8456)
mars perdere gentem bene belli et vastationis quaerit exempla in rebus huius modi, sicut in primo naufragii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3042)
disiectis oppida muris unum Iani, aliud Saturni, iam tunc vetusta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3551)

SEARCH

MENU NAVIGATION