라틴어 문장 검색

non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuocasse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum ut pluris postea distraheret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 1:2)
reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 3:1)
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1210)
sine pascat durus aretque, nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,annonae prosit, portet frumenta penusque.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1646)
ego vectigalia magna divitiasque habeo tribus amplas regibus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장58)
Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:4)
"sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere valvis non dubitat, nec contemnas aut despicias quod his opibus numquam cara est annona veneni."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX50)
Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 9:1)
Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 6:1)
Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum haberent in manu, interceptis vectigalibus pecula-bantur suo iure rem publicam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:3)
Siciliam et Sardiniam, annonae pignera, per legatos habet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 22:2)
Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
35 Caesar Curio mandat, ut ex Sicilia annonam procuret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권3)
47 Fames oritur et annonae caritas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권5)

SEARCH

MENU NAVIGATION