라틴어 문장 검색

hic obseratis vectibus densae specum caliginis splendore lucis advenae micuisse clausum viderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.106)
In medium huc agmen cum vecti Donax;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 722)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri robora, nec custos absistit limine Ianus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:3)
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:1)
hic, hic ponite lucida funalia et vectis et arcus oppositis foribus minacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 263)
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장8)
eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis ut subire recti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:3)
in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 357:1)
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4118)
Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4125)
in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장43)
ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장6)
ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)
sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo componatur, et summae compositae eius dimidia pars sub lacunariis altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION