라틴어 문장 검색

Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:2)
Aderat interpellanti mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:4)
Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:5)
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
Consedit genitor tum deorum maximus Quassatque fulmen:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.14)
Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
quassanda est ista Pelias hasta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:508)
sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, comparibus frenis artificemque reget, nec stabiles animos annis viridemque iuventam ut capias, idem limes agendus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 117:1)
ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권244)
Quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulva substravit cinnama murra, se super imponit finitque in odoribus aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:6)
- solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 22)
cum coepit quassata domus subsidere, partes in proclinatas omne recumbit onus, cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, inque suo cladem pondere tracta ruunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 138)
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, quod superest, tutum per mare navis eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 510)
quid inane caput, non credule, quassas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3187)

SEARCH

MENU NAVIGATION