라틴어 문장 검색

Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni igne et calore forti ac vehementi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 219:12)
ferrum autem cum vehementi excitatione caloris, licet simili fere intervallo quoad tempus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:3)
et (quod pessimum est) nulla cum imitatione aut aut aemulatione naturae, sed cum destructione (per calores vehementes aut virtutes nimis validas) omnis subtilioris schematismi, in quo occultae rerum virtutes et consensus praecipue sitae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:10)
neque a calore aut vehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:3)
At dissimilares et varii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines), per ignem aut calorem vehementiorem destruuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:8)
Nihil enim invidiam magis suscitat quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:7)
Immodica potentiae cupiditas angelos coelo deturbavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:9)
Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:10)
sunt plerunque rerum voluntates vehementes et inter se contrariae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:8)
Quinimo fovendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent ne immodice excrescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:4)
Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 11:3)
Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:14)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장22)
Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION