라틴어 문장 검색

Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, vel dum calathum capiti eius infigunt, vel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:2)
cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:5)
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:3)
— Milesia vellera nymphae Carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:1)
Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:38)
Iam rarior aer, Et par Phoebus aquis, densas in vellera nubes Sparserat, et noctes ventura luce rubebant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:2)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
Nullusque auderet pecori permittere pastor Vellere surgentem de nostris ossibus herbam;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:88)
Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III1)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Quid recitaturus circumdas vellera collo?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLI1)
Quae crine vicit Baetici gregis vellus Rhenique nodos aureamque nitelam;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII2)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Te nec Amyclaeo decuit livere veneno, Nec Miletos erat vellere digna tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII5)
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi Cultus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L8)

SEARCH

MENU NAVIGATION