라틴어 문장 검색

In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 8:1)
Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito velare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:3)
tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:6)
velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:4)
tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, imponendumque ceratum ex cyprino aut irino factum, lanaque id comprehendendum, caputque velandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:3)
Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 1:1)
caputque super haec velandum, et sublimius habendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:5)
Praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque, neque frigori committendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:5)
Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.1)
Atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:3)
qui spongia subinde in facie detergendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:4)
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:190)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
tum decuit sentire nefas, tunc ire recentes detersum maculas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:8)
Urbs in conspectu montana cacumina velat tranquillo praetenta mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio portus Smyrnensis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION