라틴어 문장 검색

de mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et praediis infrequens ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 5:1)
ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:7)
non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 2:4)
esse ea dico quae cerni tangique possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:1)
Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio inter quos ea iure civili fieri possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:4)
aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 5:6)
sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 4:2)
Nam adhuc nec suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, et tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:1)
idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:15)
Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:14)
Malus cum sutor inopia deperditus Medicinam ignoto facere coepisset loco Et venditaret falso antidotum nomine, Verbosis acquisivit sibi famam strophis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.1)
Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)
Sunt ergo instruendi, eo pluris quod frugi, mancipiis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 7:1)
Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:3)
Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION