라틴어 문장 검색

Non verearis, fili, quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quislibet sapiens prosequeretur, nos nihil dixisse putares.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:37)
Verum quomodo ad Dei dilectionem et cognitionem gradus quidam sit amicitia, paucis adverte.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:38)
In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:39)
ad secreta tamen eos amicitiae nostrae non admittimus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:44)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
et sic per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:50)
Porro osculum spiritale proprie amicorum est, qui sub una amicitiae lege tenentur.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:12)
Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare consuevimus.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 1:2)
ego aliud nihil amicitiam esse credidi, quam inter duos voluntatum identitatem, ut nihil velit unus quod alter nolit;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:2)
Longe aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:5)
De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:6)
Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:11)
Quidam amico in omni beneficio vel obsequio vicem rependere, satis dare amicitiae credunt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:12)
Unde aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:14)
Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit:
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION