라틴어 문장 검색

Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 11:1)
cursusque dabit venerata secundos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 11:4)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti venerarique se doctrinas illius dicens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 3:1)
et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 9:3)
Nec minus, ut assuefaceret subditos pro rege eum venerare et recognoscere, quem modo pro hoste et exule ducebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:8)
Magno igitur et vehementi animi impetu oblatam a rebellibus occasionem arripuit, eorumque postulatis annuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:18)
Rex petitioni eius minime annuit (aut saltem ita credi voluit), eique pro imperio suo iniunxit ut nihil moveret, eo quod rex in iacturam honoris sui fieri putaret durante tractatu pacis auxilia summittere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:2)
Rex Gallus de tractatu annuit, at belli prosecutionem intermittere recusat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:10)
Discordiae nostrae solae in caussa fuerunt quod regnum Galliae perdidimus, atque (Deo annuente) pax qua nunc domi fruimur idem restituet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:5)
Philippus autem merito dubitans hos equites, utpote subditos, non ausurus eum absque notitia et licentia regis sui dimittere, eorum postulatis annuit donec ex aula mandata acciperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:5)
rursus, notiones mentis primas venerantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:5)
Propositioni eius annuere libet?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:27)
Annuit hac gattus uulpis racione coactus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:7)
Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION