라틴어 문장 검색

sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:6)
perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis volgus optat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:2)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra quem nihil est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:2)
Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:4)
Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:1)
Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium, magnanimitatem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 58:1)
laetitiam censura manet terrorque pudore crescit, et invita superat virtute venustas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 5)
mitis dat signa venustas, annue:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)
nitet insidiosa superbum effigies vivitque anima pereunte venustas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium5)
hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem socer eloquens ultro in familiam patriciam adscivit, licet illi ad hoc, ut sileam de genere vel censu, aetas venustas pudor patrocinarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:1)
deus bone, quae viro censura cum venustate, si quid vel 1 deliberet forte vel suadeat!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 2:1)
Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:2)
o philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 6:5)
in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION