라틴어 문장 검색

At si a prima hieme austri ad ultimum uer continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:1)
Vbi uero calor a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:2)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 38:1)
aliquid sperari potest uere et aestate;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:3)
Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:4)
Quod si mali plus est et uera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:1)
Idque per hiemem et uer bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:6)
In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:3)
uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 8:6)
Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:5)
Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 4:3)
Ceterum haec quaestio mihi in mentem revocat aliam magis generalem, qua inquirendum est quatenus Celsus sermonem suum latinum vocabulis graecis variarit.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.72)
Proponam insuper locos nonnullos ubi vera graeca aliunde invecta esse vehementer suspicor, subjunctis argumentis cur ita sentiam.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.92)
Insuper, saltem me judice, consecutioni ver borum repugnet, si post verbum abscessus ponatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).213)

SEARCH

MENU NAVIGATION