라틴어 문장 검색

Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, X Quae crustas ulceribus resolvant. 1:1)
panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, , sordes ex gymnasio, sulphur, butyrum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:3)
Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla, vel ervo, vel lenticula, vel marrubio, vel iride, vel ruta, vel nitro, vel aerugine.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVI Quae cutem purgent. 1:1)
vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 5:3)
Silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum p. )-(. I. castorei, cinnamomi, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 5:1)
et aurium dolores levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 8:3)
Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 18:2)
Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 19:1)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 21:4)
Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quamplurimum ingerendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 27:1)
ubi ea declinavit, farinam cum ruta, vel porro, vel marrubio, donec crustae cadant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 31:4)
aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 28:8)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION