라틴어 문장 검색

"Que facta pietatem et extimationem vel verecundiam nostram ledunt, et generaliter, que contra bonos mores fiunt,nec nos facere posse credendum est," et ea demum fieri posse creduntur, que commode fiunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 16:4)
amice non potes hoc fieri, qua facta quæpietatem nostram ledunt, vel æstimationem vel verecundiam, et, utgeneraliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos posse facerecredendum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:6)
Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 68:2)
Sunt enim velut vincula quaedam corporis hujus, et quod est gravius, vincula tentationum, quae nos alligant, et ad injuriam captivitatis astringunt quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:10)
et tamen nec illae interim sine injuria, nec istae sine fructu sunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:3)
quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:7)
Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:10)
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:8)
quo non facile diluvii corporalis cedat injuriae, atque arido incuriae situ evirata moriatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:15)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)
In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:11)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 8:1)
Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION