라틴어 문장 검색

Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:4)
ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:5)
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos Heroas, nigrisque ruentem e nubibus hostem.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:5)
ergo pars vertere terga
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:7)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:51)
turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:5)
Sed ut tandem collationem hanc nostram, vel sole ruente claudamus, ab amore profectam amicitiam non dubitatis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:31)
Transit ad esse Quod nichil esse potest picturaque simia ueri, Arte noua ludens, in res umbracula rerum Vertit et in uerum mendacia singula mutat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:8)
Ne uestre faciat conceptio mentis abortum, Ne res tanta ruat, ne lux moriatur in umbra, Sed magis exposita prefulguret, exeat illud In commune bonum, melius sub luce patebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:8)
Non Progne commenta dolos, exuta parentem, Pro pietate scelus redolens, pro matre nouercam, In sua degenerem uertisset uiscera dextram, Nec furor armasset contra sua uiscera matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:4)
Et nisi sponte meis obnoxia legibus essent Astra poli, celique uices, septemque planete Ordine, pace, fide, numero nexuque ligati, Omnia fortuitis ruerent incerta minis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:12)
Officio scalpri seruit manus altera, dentes Liberat a scabie, dum buxum dentis in ipsum Vertit ebur rursusque suo candore uenustat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:10)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Quo cantu Tyrios montes in menia uertit Amphion, sic saxa domans quod nulla securis Edomuit rigidas cautes, quas sola domare Vox cythare potuit, tenuitque silencia ferrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION