라틴어 문장 검색

Quae res efficit, ut et a primo die protinus civ dari cotidie debeat, si protinus venae conciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장40)
Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic venae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo vero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장7)
Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresve sunt et aetate et sexu et corporum natura.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장14)
Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장18)
Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장22)
si venae non aequalibus intervallis moventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장30)
Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo . . . et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장4)
qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장24)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장5)
idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장20)
ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장55)
sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장10)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION