라틴어 문장 검색

his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:1)
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus, vestigatque viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:2)
Commemorat nempe mundum vestigari non possse solummodo singillatim consideratis adspectibus, quandoquidem “naturae liber unus est et indivisibilis”, et ambitum, vitam, sexualitatem, familiam, sociales necessitudines, et cetera, complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:2)
meam vestigo sacram indolem, cum eandem mundanam scrutor”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:11)
Hodiernis temporibus hoc lumen antiquis societatibus sufficere posse est cogitatum, at minime esse aptum novis temporibus, homini qui adolevit, qui sua ratione gloriatur quique nova via futurum vestigare studet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:2)
si vis animae pacem felicitatemque attingere, habe sane fidem, sed si veritatis vis esse discipulus, tum vestiga ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:7)
Si homo magnam lucem, magnam veritatem vestigandam reliquit, ut in parvis luminibus quiesceret, quae brevia momenta illuminarent, quaeque viam munire non valerent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:7)
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum carpe manu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:13)
Quare agite et primo laeti cum lumine solis quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, vestigemus et a portu diversa petamus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:13)
solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:15)
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:5)
Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:2)
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:18)
errant per agros funebris famuli manus, per illa qua distinctus Hippolytus loca longum cruenta tramitem signat nota, maestaeque domini membra vestigant canes.
(세네카, 파이드라 15:46)
sic, cum feras vestigat et longo sagax
(세네카, Thyestes 509:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION