라틴어 문장 검색

etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:6)
Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit, Lacrimae/ peredere u/more exangui/s genas, Situm i/nter oris barba paedore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluvie scabrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:9)
cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:2)
. . immo iocari magis et circulis [ludentem] accedere, cum subito | videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:2)
'Quare ergo' inquis 'tam male vestitus es?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:15)
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris illuvies ususque exederat aeris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:26)
In quis Menander, nobilis comoediis Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius Et admiratus fuerat ingenium viri, Unguento delibutus, vestitu fluens, Veniebat gressu delicato et languido.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.6)
inde secunda redit generatio et inde lavatur naturae inluvies, iterumque renaseimur intus perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3303)
erumpit subito triste periculum, nam dum praecalidos igniculos sibi solvendis adolent et senio et gelu, dum virgas steriles atque superfluas flammis de fidei palmite concremant, ut concreta vagis vinea crinibus silvosi inluviem poneret idoli, palpavit nimius perniciem tepor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권16)
Vestitu nimio indulges;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 136)
viden me ex eodem ortum loco, Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 217)
quid sibi hic vestitus quaerit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 521)
Harum videre illuviem, sordes, inopiam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 412)
ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3105)
Victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 225)

SEARCH

MENU NAVIGATION