라틴어 문장 검색

seu Parthica ferro luxuries vetuit nasci lanuginis umbram servatoque diu puerili flore coegit arte retardatam Veneri servire iuventam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:209)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
stringebat vetitos etiamnum exercitu enses Alpinis odiis, alternaque iurgia victi victoresque dabant.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:193)
nec credunt vetito fraudatam Sole sororem telluris subeunte globo, sed castra secutas barbara Thessalidas patriis lunare venenis incestare iubar.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:79)
non, si perfida nacti penetrabile tempus inrupere Getae, nostras dum Raetia vires occupat atque alio desudant Marte cohortes, idcirco spes omnis abit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:95)
consuluit natura sibi, ne tota lateret, admisitque oculos, quo vetat ire calor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus17)
nam perfidus obice regis prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae81)
despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem perfidus, et spatio debilitatur amor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium8)
lucem iam condet Hydaspes, et Tartesiaco, Sol, oriere vado, candescet Geticis Meroë conversa pruinis claraque se vetito proluet Ursa mari, et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes, constat Oresteam nil valuisse fidem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium10)
coepisse vetat reverentia vestri;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum7)
nec te fama vetat, vero quam celsius auctam vel servasse labor vel minuisse pudor?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:2)
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus matribus et sexum leges vicere severae civibus et vetitis ignavo credere muro tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:78)
ille vetat rerumque tibi commendat habenas et sacro meritos ornat diademate crines.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:27)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
vetito se proluit Arctos aequore;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION