라틴어 문장 검색

hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 206:2)
inclinatis semel in concordiam animis novi consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 213:1)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)
quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 9:1)
ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:2)
Sticho vicario ipsi tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 450)
Vah, delenire apparas, scio mihi vicarium esse, neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 452)
nunc reppererunt iam ei verbo vicarium (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 323)
Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장35)
Et ad hoc dicendum per interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius sed ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini expressum, hoc fecit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION