라틴어 문장 검색

Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Mense igitur secundo, hoc est, aprili (primus enim mensis martius est quo habet justus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est, octavo, ut Romani putant, vel ut alii, quinto kal.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:14)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Senatus populique Romani vitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장1)
Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 6:1)
Alii nullo quaerente, vultus severitate assimulata, patrimonia sua in immensum extollunt, cultorum (ut putant) feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores suos per quos ita Romana porrigitur, non divitiis eluxisse, sed per bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis militibus discrepantes, opposita cuncta superasse virtute.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 10:1)
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur in Parthenium mare, Gnaeus superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 10:1)
Nec piget dicere magis hanc insulam populum Romanum quam iuste.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 15:1)
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:1)
Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:3)
et ingressus Constantinopolim, tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis, capiti Thoracis aurigae coronam imposuit, ut victoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:2)
Et Eunus quidam ergastularius servus ductavit in Sicilia . Quam multi splendido loco nati Romani, eadem rerum domina conivente, Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 33:1)
Re hoc modo finita, . . . et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION