라틴어 문장 검색

Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:4)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:3)
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:14)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
Nulla vis flammae tumidive venti tanta, nec teli metuenda torti, quanta cum coniunx viduata taedis ardet et odit;
(세네카, 메데아 10:10)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
"venio viduatam praesule nostro per te, si placeat, lacrimis inflectere Romam:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 150)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION