라틴어 문장 검색

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a1)
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis pervigilat tunicis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 881)
Quod si tam gratissimo nobis beneficio vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina vestra voluerint, ad sulcos bone civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit?
(단테 알리기에리, Epistolae 4:5)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusamane domo uigilare, clienti promere iura,cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere per quaecrescere res posset, minui damnosa libido.
(호라티우스의 두번째 편지, 142)
an vigilare metu exanimem, noctesque diesqueformidare malos fures, incendia, servos,ne te conpilent fugientes, hoc iuvat?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장49)
noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat;
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장10)
siquis ad ingentem frumenti semper acervumporrectus vigilet cum longo fuste neque illincaudeat esuriens dominus contingere granumac potius foliis parcus vescatur amaris;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장73)
' 'ut vivas igitur, vigila.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장97)
Vigila et flere sicut passer in solitudine.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:3)
"Ego dormio et cor meum vigilat,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:27)
"Et quia nocte extra orationes publicas ni suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:97)
calidius vigilabo vel dormiam, certe, quod sciam, vilius non algebo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:8)
Paulina dormit, ut ipse vigilet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:2)
"Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho), nam quae meritoria somnum admittunt?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III91)
hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit, si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos, frange miser calamum vigilataque proelia dele, qui facis in parva sublimia carmina cella, ut dignus venias hederis et imagine macra.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION