라틴어 문장 검색

Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
quod denique senatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:2)
haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 888)
si humiles producet, vilitatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:5)
et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:2)
plurimus autem circa simulationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et prope ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:2)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 56:4)
Cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 60:4)
inveni qui dissimulationem vocaret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:3)
utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 141:1)
dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 404:6)
tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:4)
In nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION