라틴어 문장 검색

nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas non continuimus universas horremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 11:1)
notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque' exercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum praesentem, sed etiam quod domos aveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 396:1)
Nam tu nunc vides pro tuo caro capite carum offerre meum caput vilitati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 154)
Alioquin e converso impotentiam diceremus potentiam, et potentiam impotentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:7)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION