라틴어 문장 검색

Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Hic iaculis armata suis, spineta minantur Vulnus et incautis manibus nocet hispida taxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:16)
Pars in monte sedet, pars altera montis in imo Subsidet, et casum tanquam lapsura minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:2)
Sed tamen hic nostros cognabor uincere lapsus Et uires conferre mini;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:16)
Numquid Silla nouus, alter Nero uincere posset Leges, antiquos rursus renouare furores Rufinus, Katelina nouus peruertere mundum?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:15)
Quo duce signa gerit et bellum uoce minatur Hebrietas, Fastus, Iactancia, Crapula, Luxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:15)
Non tamen illum Gestus, uerba, mine frangunt, sed fixus in alto Mentis proposito, iuuenis constanter ad ista Erigitur, uincitque metum constancia mentis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:7)
Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli Bella minans, nulla lorice ueste refulgens, Nec clipeo munita latus, nec casside uultus, Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:1)
Pauperies ruit in iuuenem clauaque minatur Funera, librat eam, librata percutit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:3)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Nec plura loquens, delegat in illum Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:5)
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem, Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:11)
Cur poscis inepte Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:17)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Gaudia Tristiciem, Pressuram Gloria, Planctum Prosperitas, Lamenta locus, Felicia Casus Exuperant, uincitque mali fastidia Risus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION