라틴어 문장 검색

Instat Auaricie, pugnat constanter et ensem, Quam tenet illa, rapit, armis hostilibus illam Vincit et in dominam cogit seuire sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:5)
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit A bello, natamque monet ne bella mouere Intestina uelit, ne rixam nata parenti Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:6)
Iam scelerum superata cohors in regna silenter Arma refert, et se uictam miratur, et illud Quod patitur uix esse putat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:1)
Spes uincitur ubere fructu, Gratis poma parit arbor, uitisque racemos, Et sine se natas miratur pampinus uuas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:9)
Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
[0455D] Qui prius auctorum solvendo sophismata vicit, Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:18)
[0460D] Heu, quam praecipiti passu ruinam Virtus sub vitio victa laborat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:1)
nummus vincit, nummus mundum regit, nummus imperat universis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:19)
Si quos habendi fervor inebriat, Exire cogant, mente pecuniam, Mentis triumphum sentiat ambitus, Victi premantur colla Cupidinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:8)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
» Ad hanc vocem et sententiam Petri repetito itinere, exercitus reversus est ad ipsam civitatem Niczh, et in prato praefato tentoria sua relocaverunt, ut excusaret se Petrus et universam legionem quae praecesserat, ut sic, mitigato duce, captivos suos et plaustra recuperarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:4)
Verum Turcopoli et milites imperatoris indignantes se victos, et bello fugitivos, iterato crebrius a portis eruperunt, ad lacessendum et expugnandum exercitum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:12)
hancque velle perficere et adimplere consilio imperatoris, si ejus gratiam et bonam voluntatem recuperare et observare possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:14)
Turci vero interdum recuperatis viribus, in virtute multitudinis suae freti, viriliter resistebant in grandine sagittarum denso volantium et cadentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:11)
Sed hujus grandinis tempestate cito transmissa, fidelium turmae, tela manu retinentes, illorum globos attenuant et mortificant, victosque tandem cogunt in diffugium per devia viarum et abrupta montium, quorum semitas notas habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION