라틴어 문장 검색

ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc, cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 419:1)
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:1)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 196:2)
ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:3)
nam ubi parturit, deos sibi invocat, strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 19)
Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci περιάκτοι dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis [ea] versentur mutentque speciem ornationis in frontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장30)
tonitruque t. ablativus hic incertus est utrum a neutro indeclinabili veniat 'hoc tonitru', ut 'hoc cornu':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6942)

SEARCH

MENU NAVIGATION