라틴어 문장 검색

Tandem quidam principes qui, audita Baldewini industria et nobilitate, foedus cum eo pepigerant, viri Armenii, quorum alter Fer, praepositus Turbaysel, alter Nicusus nomine dictus est, cujus castra et praesidia spatiosa Turbaysel adjacebant, intellecta perfidia Pancratii, quam cum Turcis moliebatur, scientes eum virum noxium et facilem, Baldewino retulerunt, asserentes si tali viro et tam facinoroso, imperatoris perjuro, longius praesidium Ravenel crederet, in brevi terram quam subdiderat posse amittere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:1)
In eodem siquidem loco idem Stephanus, intelligens ab iisdem viris, pericula confratrum de die in diem magis accrevisse nempe famis intolerantiam, Turcorum jactantiam et assultus, virorum et equorum cladem diffisus est vitae, minime se tutum credens in hoc loco, nec siccum iter insistere ausus, navigio reditum suum ac diffugium cum praedictis principibus parat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:3)
Quod vero ad eius e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari acsi fraudes Perkini Gallis suboluisset, aut propter neglectum aliquem, sed contra hoc pro signo certo astruebat eum pro viro aliquo magno habitum fuisse, quoniam caussae eius destitutio et desertio revera tanti erat ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset, immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:17)
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장1)
At gentiles, quorum innumerabilis multitudo adhuc in littore maris et campestribus locis abundabat, videntes quomodo populus Galliae rapinis et praedis totus inhiabat et ab insecutione cessaverat, usquequaque relictis sociis, et signo tubarum et cornicinum readunatis viribus suorum, viros praedae intentos et belli oblitos, viriliter incurrunt, gravi strage perimentes incautos, totamque victoriam [0561C] Christianorum cruentam reddidissent, nisi dux Godefridus, princeps summus Jerusalem, qui versus montana extremas acies dirigebat, periculum illorum considerans, et quia avaritia essent caecati, sine mora in faciem inimicorum advolans, praedam prohibuisset universosque cum jurgio ad defensionem sic hortatus fuisset, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 96:1)
nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 523:1)
Cuius anno regni X Gregorius, uir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui diuino admonitus instinctu anno XIIII eiusdem principis, aduentus uero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit seruum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.3)
adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta vi ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli viro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 354:1)
cur avunculus meus vir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola trucidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit iubere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 81:5)
Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:5)
Qui illico Wilhelmum, filium Roberti Northmannorum principis, clam ascitum Jerusalem remisit, ut militibus, quos in civitate tuenda reliquerat, assumptis, cum peditibus trans Jordanem festinaret, atque Arabes Sarracenos incautos et in tuto gregem pascentes invaderet, et viros ac feminas cum universo grege captivaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:2)
Exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exsilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et (ut ditaretur alius) genere nobilis, et forte meritis locupletior, actus patrimonio praeceps, trususque in exsilium consumebatur angore, aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis impositus, quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 14:1)
Quarta dehinc orta die, dux et universi principes exercitus Dei a tentoriis egressi in virtute magna, praesidium quod decreverant, in vertice praedicti montis ante pontem et portam urbis congerie lapidum et bitumine fragilis luti aedificantes, tutissimo vallo munierunt, comitis Reymundi custodiam in ea constituentes cum quingentis viris militaris audaciae et industriae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:5)
Baldewinus de Montecastello, Hamaicorum comes et princeps, vir illustrissimus in omni militari actione, Thomas de Feria castro, [0423C] Francigena, miles acerrimus, una cum Baldewino de Burg, Drogo de Nahella, Gerhardus de Keresicastello, Anselmus de Riburgismonte, Hugo comes de S. Paulo, Engilradus ejusdem Hugonis filius, miles egregius, Wido de castro Porsessa, tiro in armis fortissimus, Baldewinus de castello Gant, Baldewinus quoque vir bello nominatissimus, cognomine Calderim comes, una Willhelmus de Foreis castello, omni virtute et potentia bellica praeclarus, ad observandam urbem, vix humanis viribus superabilem, omnes viri fortissimi, in decreta sibi parte consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:9)
Igitur post Petri Eremitae profectionem, post Waltheri Senzavehor militis egregii occisionem ejusque exercitus gravissimum casum, dehinc modico intervallo post crudelem stragem Godescalci presbyteri, et ejus exercitus, post infortunium comitis Alemanniae, Emichonis, caeterorumque fortium virorum et principum de terra Galliae, scilicet Drogonis [0410D] de Nahella, Clareboldi de Vinduil, ac contritionem sui exercitus crudeliter factam in regno Hungariae ad portam Meseburg, Godefridus, dux Lotharingiae, vir nobilissimus, fraterque ejus uterinus, Baldewinus, Wernerus de Greis, cognatus ipsius ducis, Baldewinus pariter de Burg, Reinardus comes de Tul, Petrusque frater ejus, Dudo de Cons, Henricus de Ascha, ac frater illius Godefridus, fortissimi milites ac principes clarissimi, eodem anno medio mensis Augusti, [0411A] viam recto itinere in Jerusalem facientes, in terram Osterreich ad civitatem Tollenburg, ubi fluvius Lintax regnum Galliae terminat et dividit hospitio resederunt curriculo trium hebdomadarum mensis Septembris, ut audirent et intelligerent qua occasione exorta seditione, peregrinorum exercitus paulo ante hos dies perierit, et a proposito eundi Jerusalem cum suis principibus et ductoribus aversus fuerit, jamque eis obviam desperatus redierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION