라틴어 문장 검색

Nam, ut bene novistis, virgo cito perdit honorem, et eius fama modico rumore brevique dissolvitur aura.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 17:3)
Amare igitur cuicunque sit mulieri securum, virginibus videtur prorsus timendum atque probrosum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:4)
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:5)
Nam, nisi virgo amoris instinctu suam studeat attollere famam, nec maritum merebitur habere laudabilem nec aliquid grande pleno poterit effectu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:3)
Ex tali nempe amore neque virgo nunquam corrupta nec vidua vel coniugata potest aliquod sentire gravamen vel propriae famae dispendium sustinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:16)
Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibus que sanctis amabili, monachorum matri et sanctarum uirginum duci, domine regine Gerberge, frater Adso, suorum omnium seruorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:1)
Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidam dicunt, de sola uirgine.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:20)
in signum dilectionis, sicut inter sponsum et sponsam fieri permittitur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:5)
pacis tranquilla meretur Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant Virginis in facie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:2)
Virginis in dextra, foliorum crine comatus, Flore tumens, fructus expectans, ramus oliue Pubescit nec matris humi solacia querit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:13)
Aggrediens proprium uirgo prefata laborem, Non honeris concussa metu, non fracta labore, Ad proprium desudat opus multumque rebellis Materies tandem sequitur superata uolentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:1)
Lacius inquirens, solers, studiosa, laborans, Virgo secunda studet, intrat penetralia mentis Sollicitatque manum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:1)
Et decor et species perflasset uirginis artus, Sicut presignis uerborum disserit ordo, Ni facies quadam macie resparsa iaceret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:3)
Virginis ergo manus ne torpor inhebriet, adsunt Instrumenta fabri, manibus que Lennius ipse Commodat et propriis illi deseruit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:30)
Ergo se totam concedens uirgo labori, Duriciem ferri temptat mollire, rigorem Flectere, torporem delere, fugare stuporem, Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION