라틴어 문장 검색

Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis togam virilem sumpsit quaeque fratri eius Neroni decreverat senatus repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장1)
neque dispar apud Coos antiquitas, et accedebat meritum ex loco:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장3)
adfluxere avidi talium, imperitante Tiberio procul voluptatibus habiti, virile ac muliebre secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci effusius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장4)
et erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis velut adgnitus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장2)
sed Agrippina aequi impatiens, dominandi avida, virilibus curis feminarum vitia exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장3)
Nec dispares Trebelleni Rufi et Sextii Paconiani exitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장1)
Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장1)
adductum et quasi virile servitium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장6)
Pollio haud disparibus verbis ac nuper Vitellius censet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 9장2)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)
neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장10)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem exercerent usque ad gestus modosque haud virilis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장2)
Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장1)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION