라틴어 문장 검색

Quod si cuiquam videantur etiam formae nostrae habere nonnihil abstracti, quod misceant et conjungant heterogenea (videntur enim valde esse heterogenea calor coelestium, et ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:1)
10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
non habita ratione, sive corpus illud sit elementare (ut loquuntur), sive imbutum a coelestibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:6)
Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum quae infra coelestia sunt, aut supra interiora terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:5)
calor coelestium, calor animalium, et calor ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:4)
quandoquidem calor coelestium et animalium generet et foveat, at calor ignis contra corrumpat et destruat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:6)
ut nemo dubitare possit quin calor ignis in multis subjectis modificari possit ad imaginem caloris coelestium et animalium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:20)
At motus ille perennis rotationis videtur esse coelestium proprius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:4)
Itaque, si haec ita se habeant, manifestum est motum istum rotationis non terminari in coelestibus, sed communicari aeri et aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:3)
Similiter sit natura inquisita Visibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:1)
et quaeratur utrum inveniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:3)
quorum ope, tanquam per scaphas aut naviculas, aperiri et exerceri possint propiora cum coelestibus commercia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:2)
Similiter patet, quod subtiliores texturae et schematismi rerum (licet toto corpore visibilium aut tangibilium) nec cernantur nec tangantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:1)
si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-visibilia, videtur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites sive alimenta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION