라틴어 문장 검색

Sed durante hoc tractatu secreto Carolus, ut rem ab adversis oppositionibus et dissuasionis auris illaesam servaret, ad solitas artes confugiens, et sperans se nuptias, sicut antea bellum, posse tecte conficere si regem Angliae inani spe lactasset, solennem legationem in Angliam misit per Franciscum dominum de Luxemburgo, Carolum Marignianum,et Robertum Gaguienum generalem Ordinis Bonorum Hominum (qui appellantur) de Trinitate, qui pacem et foedus cum rege componerent, intermiscendo veluti preces ut Carolo liceret cum Henrici regis bona voluntate (pro iure suo tanquam domino feudi, atque insuper tutori) de nuptiis Britannae ad arbitrium suum disponere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:14)
Orationem autem habuit prior Trinitatis, qui, licet loco untimus esset, eloquio tamen caeteris praestare putabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 16:2)
Prior etiam Trinitatis monitus est hic in Anglia ut discederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:16)
Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias creaturae dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:1)
nam quo proprius collocatur objectum ad lumen eo magis est visibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 173:3)
10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
Similiter sit natura inquisita Visibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:1)
Similiter patet, quod subtiliores texturae et schematismi rerum (licet toto corpore visibilium aut tangibilium) nec cernantur nec tangantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:1)
si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-visibilia, videtur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites sive alimenta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:5)
nempe quod eodem tempore per spatia aeris devehantur et visibilium tot imagines, et vocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut violae, rosae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:17)
Videmus etiam species visibiles a visu citius excipi quam dimitti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:6)
inimicus Trinitatis atque sancte fidei,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM127)
nam visibiles magis et minus dicuntur secundum quod accedunt vel recedunt ab albo.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 153:3)
sacramentum frustraverat trinitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:5)
Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION