라틴어 문장 검색

omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:2)
miserabile turpes exedere caput tineae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:71)
ieiuna lacertos exedit macies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:17)
Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro sulphure tardatusque suis erroribus Ufens et Phaëthonteae perpessus damna ruinae Eridanus flavaeque terens querceta Maricae Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:128)
infectae spumis vitiantur harenae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:105)
hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)
Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 7:3)
Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:2)
longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:4)
Nam cum exiget usus,facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:5)
nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:6)
Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 6:1)
Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:1)
nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 1:4)
si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION