라틴어 문장 검색

Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 4:2)
At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:1)
Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 1:1)
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:3)
Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, refectionem tamen non accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:2)
quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:3)
Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquntur, quam facile uitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:5)
Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:1)
si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:3)
Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:6)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:2)
Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:8)
deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ouillo stercore fricto et contrito cum eodem melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:4)
Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION