라틴어 문장 검색

quomodo spiritus, aut cibus, vel trahatur, vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia comprehendunt, sed conjectura persequuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 46:2)
neque respondet ei plerumque non solum conjectura, sed etiam experientia.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 48:3)
Quos eo nihil tentasse judico, quia nemo in splendida persona periclitari conjectura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 50:1)
quum ab illis eo nomine dissentiant, quod in conjectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 57:4)
Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 2:4)
Diluta quoque atque alba, vitiosa est, sed in phreneticis maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 8:4)
conjecturalem artem esse medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut quum saepius aliquando respondent, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 16:2)
nam si is crassus et niger est, vitiosus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 17:1)
Molestius est, si stomachus bile vitiosus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 6:1)
neque enim id malum, nisi corrupti vitiosique corporis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 86:3)
certaque esse fiducia potest fere, ut undique vitiosa caro excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 5:3)
si quid vitiosi est, radendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 4:7)
Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 3:10)
Quid intus habeant, ut conjectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi quum ejecta sunt, non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:5)
deinde vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum velamento suo eximitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION