라틴어 문장 검색

dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 225:1)
et quod rettulere secum praedae, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 252:3)
tullio dedicatam, et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 672:3)
in auro vero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 92:2)
haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 416:1)
hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 633:1)
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 13)
se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION