라틴어 문장 검색

quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:8)
in quo est illa quidem magna offensio vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:2)
ita dum inertiae vituperationem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:4)
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis offensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:5)
Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:1)
Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam esse tribuendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:1)
et si in nos aliquod odium offensiove conlata sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:8)
nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli vel acerbissima C. Marii clades principumque caedes vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 9:1)
Hac mente tum nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione cognationis expulerunt et reliquos Tarquinios offensione nominis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:1)
Nec vero tam metu poenaque terrentur, quae est constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 10:1)
sequitur tertia vituperatio senectutis, quod carere dicunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:1)
quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:2)
praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:6)
Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 124:4)
quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 124:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION