라틴어 문장 검색

Christe potens rerum, redeuntis conditor aevi, vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta mente pater tantique dedit consortia regni, impia tu nostrae domuisti crimina vitae passus corporea numen vestire figura adfarique palam populos hominemque fateri;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore1)
"O maxime noctis arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant stamina, qui finem cunctis et semina praebes nascendique vices alterna morte rependis, qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique gignit materies, hoc te donante creatur debeturque tibi certisque ambagibus aevi rursus corporeos animae mittuntur in artus):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:18)
quae tamen omnia corporea constare necessest natura, quoniam sensus inpellere possunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:17)
Nec tamen undique corporea stipata tenentur omnia natura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:1)
ergo corpoream ad naturam pauca videmus esse opus omnino:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:8)
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus confirmare tibi, nullam rem posse sua vi corpoream sursum ferri sursumque meare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:1)
Haec eadem ratio naturam animi atque animai corpoream docet esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:10)
ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque vultum atque hominem totum regere ac versare videtur, quorum nil fieri sine tactu posse videmus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:11)
corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:3)
haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent corporeis e principiis, ut laedere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:6)
ergo corpoream vocem constare necessest, multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:8)
tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
Septem, inquit, corporei motus sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 3:2)
Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:3)
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION