라틴어 문장 검색

inter bellorum magnorum aut vixdum finitorum aut imminentium curas intercessit res parva dictu, sed quae studiis in magnum certamen excesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 2:1)
vixdum hi profecti erant cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 672:1)
itaque vixdum iis egressis legatis Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus ab et Mnasilocho in urbem est inductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 147:1)
et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 517:1)
vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 45:1)
progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:2)
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 127:1)
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS24)

SEARCH

MENU NAVIGATION