라틴어 문장 검색

Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, admisere deae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum67)
neque enim verbis solemnibus ulla incipiam nunc Castaliae vocalibus undis invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum2)
tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)
Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:2)
nunc te uocales impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere uerba meas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 54)
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes fataque uocales praemonuisse boues.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 537)
Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)
nam et vocales coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 181:1)
Nam Cometa quo tempore describat arcum Parabolicum AC, eodem tempore ea cum velocitate quam habet in altitudine SP (per Lemma novissimum) describet chordam AC, adeoque eodem tempore in circulo cujus semidiameter esset SP revolvendo, describeret arcum cujus longitudo esset ad arcus Parabolici chordam AC in dimidiata ratione unius ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION