라틴어 문장 검색

tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris . . . Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:7)
Latrone exciso timidus accurrit comes Stringitque gladium, dein reiecta paenula:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.2)
Premente partu scrofa cum gemeret iacens, Accurrit lupus et obstetricis partibus Se posse fungi dixit, promittens opem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.1)
sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:3)
Satius itaque est comparari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 34 2:1)
territa voce sui nutrix accurrit alumni et rigido sectas invenit ungue genas, quid faceret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권98)
Accurrit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1145)
Continuo accurrit ad me quam longe quidem, Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3123)
accurrunt servi, soccos detrahunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1106)
Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 672)
accurre huc.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7172)
it clamor caelo, primusque accurrit Acestes, aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:14)
Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:4)
accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.2)
nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION