라틴어 문장 검색

adeò ut facies illa, quae Terram semper respicere deberet, possit alterum orbis Lunaris umbilicum, ob rationem superius allatam respicere, neque statim abinde retrahi & in Terram converti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 54:5)
Ixion quod versari narratur rota, Volubilem Fortunam iactari docet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.1)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Labitur occulte fallitque volubilis aetas, Ut celer admissis labitur amnis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 844)
"sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus et vos lunares exiluistis equi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권8)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
Inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:5)
Iamque coactis cornibus in plenum noviens lunaribus orbem illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 35:2)
Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque volubile tollit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:12)
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:4)
passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 89)
quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris, incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere, ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam, qui dici stabilem se voluit petram, nostris igniculis unde genus venit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae3)
septimus insuper annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말2)
stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION