라틴어 문장 검색

Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti Circumscripta modum Prudencia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:1)
Sydereum uultus castigauere ruborem Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:6)
Cetera quis nescit meliora latere sub istis Quorum sola gerunt placidi preludia uultus?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:11)
pacis tranquilla meretur Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant Virginis in facie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:2)
Vultus diuersi, facies diuersa duarum, Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:7)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo Quomodo compositum simplex, celeste caducum, Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum, Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:6)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
expirat murmur in altum, Cum uisu placidos delegat curia uultus, Cum uisu currit animus uisumque uolantem Anticipare cupit uisus auriga uoluntas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:2)
Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret, In medium cuncta medians Concordia sese Profert, in cuius facie deitatis ymago Splendet et humani fastidit tedia uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:1)
Vnius uultus, uno contenta colore Vestis in ornatum membrorum transit, eisdem Sic aptata foris quod eis inscripta putetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:1)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Cur ex premissis conclusio nata, loquendo Quod premissa velint uultu signetur eorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:14)
Quo modo res pingens descriptio claudit easdem Nec sinit in uarios descriptum currere uultus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION