라틴어 문장 검색

Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장5)
Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장20)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장27)
Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장14)
Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장18)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장26)
Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장35)
Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장1)
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장32)
Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장34)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장45)
Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit, accepit, abiit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장22)
Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장19)
Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION