라틴어 문장 검색

operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 288:1)
habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:3)
vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum popli Romani sociae et aequales.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:7)
Igitur iis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장1)
cursu cum aequalibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장2)
Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis decliuem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장5)
Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitauit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장13)
Sic brevi spatio novi ueteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장4)
Non possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:8)
Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:1)
si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:5)
Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:5)
Quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:2)
Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:5)
Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION