라틴어 문장 검색

gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos, stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 820)
non meus amissos animus desiderat agros, ruraque Paeligno conspicienda solo, nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 822)
privati nil habet illa domus, gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi incluso mediis est mihi pompa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 111)
maturosque pater nati spectabit honores, gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 124)
felices, quibus, o, licuit spectare triumphos et ducis ore deos aequiperante frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 242)
ille etiam vires corpus habere facit, sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est, aut, flecti nervos si patiere, cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram, vivere ne nolim deficiamque, cavet, nec vos parva datis pauci solacia nobis, quorum spectata est per mala nostra fides, coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem, meque simul serva iudiciumque tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 747)
non mihi divitias dando maiora dedisses, caelitibus missis nostra sub ora tribus, est aliquid spectare deos et adesse putare, et quasi cum vero numine posse loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 84)
hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 811)
si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, nos quoque conspicuos nostra ruina facit, nec te nesciri patitur mea pagina, qua non inferius Coa Bittide nomen habes, quicquid ages igitur, scaena spectabere magna, et pia non paucis testibus uxor eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 125)
ad medicum specto venis fugientibus aeger:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 129)
spectatum vates alii scripsere triumphum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 410)
atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, non etiam proprio cognita Marte tibi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 74)
sed foret a populo tum mihi dulce premi, aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris, quam me vulgaria tangant, spectarem, qualis purpura te tegeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 98)
Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem, nil nisi Romanum, quod tueatur, habet, salve, laeta dies, meliorque revertere semper, a populo rerum digna potente coli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권43)
"omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, e quibus haec populum spectat, at illa larem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권69)

SEARCH

MENU NAVIGATION