라틴어 문장 검색

his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 10:2)
Nec mihi fraudi sit, si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior seculo Praetextati fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:1)
Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)
Declinante, inquit, in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:2)
Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:2)
neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse in Italia dicuntur, sed aetatis suae verbis loquebantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:3)
Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:1)
Sed praetextam illo seculo puerilis non usurpabat aetas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:2)
Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:2)
Tot seculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:4)
Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Diogenes, qua Plato ipse?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:7)
Perductis deinde in aetatem pueris et bona et imperium tradidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:4)
Sed et Philostrati Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus qui Perseus vocatus est et Epicuri cui Mys nomen fuit philosophi non incelebres illa aetate vixerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION