라틴어 문장 검색

Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:5)
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:5)
Non videntur tibi contra naturam vivere qui commutant cum feminis vestem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:1)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
en ipse picta veste sublimis iacet, Priami superbas corpore exuvias gerens.
(세네카, 아가멤논 16:13)
detrahere cultus uxor hostiles iubet, induere potius coniugis fidae manu textos amictus - horreo atque animo tremo:
(세네카, 아가멤논 16:14)
mortifera vinctum perfide tradit neci induta vestis:
(세네카, 아가멤논 16:18)
germane, vultus veste furabor tuos.
(세네카, 아가멤논 16:32)
Adest cruenta coniugis victrix sui et signa caedis veste maculata gerit.
(세네카, 아가멤논 17:13)
stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:12)
erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 12:3)
numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:3)
Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:1)
Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:7)
Licet qua quis uelit ueste uti;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION