라틴어 문장 검색

nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장6)
Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장1)
Neque animus neque corpus a vobis aberit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장28)
nam tum Brutus ab Roma aberat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장9)
Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장5)
ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quouis modo bellum conficeret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장2)
uti cuique libebat, ab signis aberat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장7)
Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장3)
Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장4)
Sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장3)
Iamque paulum a fuga aberant, cum Sulla profligatis iis, quos aduersum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장10)
Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장8)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장9)
Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION